- NIGRINUS
- I.NIGRINUSnomen variarum in Republica Romana gentium, circa tempora Hadriani Imperatoris Avidiae nempe, Pontiae, et Domitiae, e qua postrema is suit, qui Hadriano insidias struxit, apud Spartian. in Vita Hadriani c. 7. Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Adriano, conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, quum eum etiam successoren srbimet Adrianus destinâsset, evasit. Quare Palma Terracinae, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere, Senatu iubente, invitô Adrianô (ut ipse in vita sua dicit) occisi sunt. A quo tempore Hadrianus, in Graecanicis sacris, veterem sustulit morem, per quem soliti multi cultros in sacris habere. Idem tamen Imperator Lucium Verum, Nigrini huius, ductâ domitiâ Lucillâ, filiâ eius, generum, adoptavit. Meminit et Galenus Domitii cuiusdam Nigrini, de Compositione Medicam. κατὰ γένη, l. 7. Vide Casaubon. Not. ad Spartian. loc. cit.II.NIGRINUSΠλάτωνικὸς φιλόσοφος, uti eum vocat Lucian. in Nigrino, quem siv vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.